Hľadaný výraz: Mt 27,44; Mk 15,32; Lk 23,39-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”. 42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. 43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.

1

mail   print   facebook   twitter